Aromata prisca (Punt)

From WWTrade
Jump to: navigation, search

- Articulus provisorius in elaboratione -

Aromata prisca (Punt): Somalia recens est civitas Africae orientalis, cuius terra antiqua imprimis sub nomine classico Graeco-Latino Aromata cognita erat. Civitatis caput nunc est urbs Mogadish (Somalice: Muqdisho, olim Italice: Mogadiscio). Aliae civitates huius finitimae sunt: Dzibuti septentrionem versus, Sabaea classica (nunc Yemen) in boreo-oriente ad Arabiam, Macrobia antiqua vel Abyssenia classica (nunc Aethiopia) ad occidentem, atque Nysia antiqua (nunc Kenia) ad meridiem.

Historia et geographia

Civitas Somaliae anno 1960 libertatem a Britannia et Italia accepit. Somaliae incolae Neolatine recente "Somalienses" appellantur, ac eorum pars maxima Somali sunt. Incolarum numerus 7 500 000 anno 2001 fuit. Somalia hodierna a bello civili vexata est: pars septentrionalis nomine Somaliland libertatem desiderat.

Punt classicus sive Neolatine recente "Puntlandia" (Puntaland) est regio autonoma in promonturio orientali Cornu Africae etiam appellato. Id est Somaliae provincia extrema orientalis in Oceanum Indicum velut paeninsula protrudens, quae inter Bellum civile Somalicum anno 1998 se libera proclamavit. Nunc iterum Somaliae provincia quamquam autonoma sui iuris est.

Urbes maiores

Caput Muqdisho

Muqdisho (in lingua Somala, olim Italice coloniali: Mogadiscio, international Mogadish) est urbs maxima et caput Somaliae, terrae in meridie velut portus ad litorem Oceani Indici situs. Ab 1991 hic area belli civilis erat. Gubernaculum civile opem paucam in urbe habet. Societates pacem relativam obtinent, sed crimina frequentia nunc etiam sunt.

Urbes caeterae

  • Hargeysa est urbs circiter 550.000 incolarum accurate secunda Somaliae quod ad incolas pertinet.
  • Merca est urbs maior terrae in meridie, circiter 350.000 incolarum accurate tertia Somaliae quod ad incolas pertinet.
  • Brava est Somaliae mediae urbs minor circiter 27.000 incolarum.

Abstract

Somalia (Somali: Soomaaliya; Arabic: الصومال), officially the Republic of Somalia (Somali: Jamhuuriyadda Soomaaliya; Arabic: جمهورية الصومال) and formerly known as the Somali Democratic Republic, is a country in the Horn of eastern Africa. It is bordered by Djibouti to the northwest, Kenya to the southwest, the Gulf of Aden with Yemen to the north, the Indian Ocean to the east, and Ethiopia to the west. The country is currently and has had the most corrupt titles on the Corruption Perceptions Index.

Ligaturae / Links

Referentia

Articulus provisorius et valde fragmentarius, per licentia GNU partim e Vicipaedia Latina excerptum, sed Latinitate magis correcta et classica ameliorata (originalis mixtura hybrida 'Anglatina' fuit).