Boudinia (Ruthenia)

From WWTrade
Jump to: navigation, search

Boudinia (Ruthenia): Europae antiquae Rossia prima = Boudinia, Rossia mediaevalis: Ruthenia, Neo-Latine recente: Rossia, sive hodie Russia, (Ruthenice: Россия - Rossiya), nunc publice Foederatio Rossica vel Federatio Russica (Russice: Российская Федерация - Rossijskaya Federaciya). Id est respublica in Europa orientali et Asia boreali, orbis terrarum civitas maxima sui iuris. Russia est res publica libera foederalis, 83 subiecta Foederationis habens.

Russiae caput est Moskva (Neolat. Moscua vel Moscovia), quae etiam Rutheniae urbs maxima est. Civitatis lingua publica et divulgatissima lingua Ruthenica est. Gentes multae in Russia habitant, Russi gens plurrima ibi sunt, circa 80% populationis civitatis formantes. Homines religiosi praesertim Christiani a plerumque Orthodoxi sunt. Foederatio Ruthenica sodalis nonnullarum societatum internationalium est, quarum sunt Consociatio Nationum (ubi Russia est membrum perpetuum Concilii Salutis), Independentium Civitatum Foederatio, etc.

Geographia Rutheniae

Russia, fines terrestres per Norvegia, Finnia, Estonia, Lettonia, Lithuania, Polonia, Ruthenia Alba, Ucraina, Abasgia, Georgia, Alania Meridiana, Atropatene, Kazachstania, Mongolia, Sinis et Corea Boreali habens, montes (Caucasus, Ural, Altai, etc.) silvaeque cuius plurimam ruris partem complent, terras Europae orientalis Asiaeque borealis plurrimas possedit. Area Russiae, secundum fontes varias, est 17 098 242 aut 17 075 400 km², quorum 90,5% terra et 9,5% aqua format.

Lacus et flumina

In Russia, quae enim nonnullos lacus (quorum amplissimi sunt Mare Caspium, Baical, Ladoga et Onega) stagnaque continet, flumina multa fluunt quorum Lena, Obius, Rha, Ienisea, Amur, Colyma, Rhymnus, Olenecus, Danapris ac Tanais longissima sunt.

Maria et insulae

Litora Russiae a sex maribus Oceani Arctici (qui in Russia "Glacialis Septentrionalis" vocatur), tribus maribus Oceani Atlantici et tribus maribus Oceani Pacifici circumluuntur. Ad Russiam insulae multae pertinent, quarum maximae sunt Nova Zembla, Sachalin, Insulae Novae Sibiricae, Terra Septentrionalis, Terra Francisci Iosephi, Insulae Curilenses et Insula Wrangel.

Clima

Russia in Eurasia boreali sita plerumque clima continentale habet, sed etiam nonnullas terras cum climatibus polari (in Arctica), alpino (in montibus) et arido (in desertis prope Mare Caspium) tenet.

Varietas biotoporum Russiae maxima est in eius parte Europaea, ubi a septentrione ad meridiem zonae desertorum arcticorum, tundrae, silvotundrae, silvarum piniferarum ('taiga' nominantur), silvarum mixtarum, silvosteppae, steppae et semideserta sequuntur. Ad orientem tamen clima plurumque continentale est et numerus biotoporum per spatium latitudinis minor est.

Temperaturae mediae Russiae in partibus variis mense Ianuarii ab 6 ad −50 °C, mense Iulii autem ab 1 ad 25°C sunt, cum lapsu ab 150 ad 2000 mm per annum. Temperatura maxima in territorio Russiae hodiernae nota, est +45,4°C, die 12 Iulii 2010 in vico Utta Calmucciae permensa, minima nam est −71,2°C in vico Oimyakon Iacutiae hieme anni 1924 nota. Differentia maxima temperaturarum 116,6 °C est.

Flora et fauna

Flora Russiae circa 24.700 species plantarum habet. Varietas specierum plantarum in Russia maxima est in Caucaso (6000) et in Oriente Extremo (1900–2000), ac minima in insulis arcticis Siberiae (100—150) est. Silvae plus quam 40 centesimas terrae occupant, partem quintam omnium silvarum mundi formantes.

Species animalium etiam variae sunt. Circiter 1300 species Chordatum et 70 milia species Insectorum in Russia habitant. Russia 41 saepta nationalia et 103 reservata habet.

Nominis historia

Temporibus antiquis, Rutheniae Europeae pars centralis Hellenice imprimis Boudinia appellabatur, atque Russiae margines australes (Ucraina et.) ab auctoribus classicis etiam Scythia et Sarmatia dictae erant (e Graeco incolarum nomine Σαυρόμμαται).

Nominis hodiernae origo cum civitate mediaevali connecta est, saeculo nono in Europa orientali formata, quae ipso vulgo Rus’ (Русь, seu modo antiquo Рѹсь, vel etiam Рѹсьскаѧ землѧ, i.e. 'terra Russica'), in textibus Latinis Europae Occidentalis illo tempore Russia, Ruscia, Rusca, Rutigia et Ruthenia nominabatur. In Imperio Romano Orientali (Byzantino) autem civitas illa una cum gente eius Rhōs (Ῥῶς) vocabatur, et in operibus Constantini Porphyrogeniti De administrando imperio et De cerimoniis aulae Byzantinae, medio saeculi decimi scriptis, nomen Rhōsía (Ῥωσία) primo inventum est. Abhuc originem nomen Rossia ducit (in orthographia antiqua Россіа et Россія, hodierna vero Россия - Rossiya), quo incolae Russiae patriam suam appellant.

Cum Russia (Rus’), Latine etiam Roxolania et Ruthenia, nomen omnium terrarum Slavorum orientalium fuit, Rossia facta est appellatio vulgaris partium aquilonis terrarum illarum, non a Polonia ac Magno Ducatu Lituaniae adiunctarum, sed a Magno Ducatu Moscoviae coniunctarum. Haec appellatio ut versio hellenistica nominis Russiae, iam temporibus Ioannis III (magni ducis Moscoviae "et totius Russiae") utebantur. Facta est officialis anno 1547 cum Ioannes IV, titulum regalem tzaris (czaris) accepit et regnum eius "Rossicum" nominatum est. In aliis terris Europaeis regnum illud saeculis sedecimo septindecimoque, nonnumquam et serius, nisi Russia (alba vel magna), sed etiam Moscovia secundum metropolim suam dicebatur.

Hoc regnum anno 1721 imperium, anno 1917 rem publicam liberam, ac anno 1918 rem publicam liberam foederalem (RSFSR) declaratum est, quod etiam in nominibus terrae publicis notabatur. Ab anno 1991 haec civitas Russia (ipso vulgo Rossia) seu Foederatio Russica (Rossica) officiale dicitur.

Historia Ruthenica

Foederatio Russica hodierna est successor nonnullarum civitatum, quarum sunt:

  • Civitas Ruthenica (Russica) prima mediaevalis ab anno 862 ad medium saeculi tredecimi, a saeculo undevicesimo etiam Russia Kioviensis (Киевская Русь - Kievskaja Rus’) nominatur, cuius metropolis initio Novgorod (Novogardia Magna), et ab anno 882 Kiev (neolat. Kiovia) erat.
  • Ducatus Russici varii a medio duodecimi ad initium saeculi sedecimi, quorum metropolium Volodimir a medio saeculi tredecimi principalis erat.
  • Civitas Rossica a fine saeculi quindecimi ad 1721: initio Magnus Ducatus Moscoviae (Великое княжество Московское - Velikoe knjažestvo Moskovskoe ), atque ab anno 1547 Regnum Russicum (Русское царство - Russkoe carstvo) vel Regnum Rossicum (Российское царство - Rossijskoe carstvo) nominabatur. Metropolis erat Moscua (Moscovia) et ab anno 1712 Petropolis.
  • Imperium Russicum, seu Imperium Rossicum (Российская империя, tr. Rossijskaja imperija), cuius caput fuit Petropolis (et Moscua, annis 1728 – 1732), die 22 Octobris 1721 (secundum Calendarium Iulianum) declaratum, de iure ad 1 Septembris 1917 exsistebat.
  • Res Publica Russica, seu Res Publica Rossica (Российская республика - Rossijskaja respublika), a 1 Septembris ad 25 Octobris (secundum Calendarium Iulianum) anni 1917.
  • Res Publica Russica/Rossica Sovietica, Rerum Novarum Octobrium, 25 Octobris secundum Calendarium Iulianum (vel 7 Novembris anni 1917 secundum Gregorianum) declarata, mense Ianuario anno 1918 etiam foederatio facta, cuius nomen publicum Russica/Rossica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica (Российская Советская Федеративная Социалистическая Республика - Rossijskaja Sovetskaja Federativnaja Socialističeskaja Respublika, seu breve RSFSR, metropolis autem initio Petropolis, dein a 12 Martii 1918 Moscua fuit.
  • Unio Rerum Publicarum Sovieticarum Socialisticarum (Союз Советских Социалистических Республик - Sojuz Sovetskich Socialističeskich Respublik), breviter Unio Sovietica ( Советский Союз - Sovetskij Sojuz) vel URSS (СССР, - SSSR), quae a 30 Decembris 1922 ad 26 Decembris 1991 exsistebat. Eius res publica maxima fuit SFSR Russica et caput Moscua fuit.
  • Russia (Rossia), seu Foederatio Russica (Rossica), quo nomine RSFSR a 25 Decembris 1991 dicitur, Moscuam ut metropolim suam habens.

Russiae praehistoria

Homines in terris Russiae hodiernae (e.g. in Siberia et Caucaso septentrionali) iam aevo Palaeolithico habitabant. Statio hominum sapientium Kostënki (Markina gora) nominata, antiquissima in mundo (circa quinquaginta milia annorum retrorsum), in regione Voroneg Russiae sita est.

Territorium nunc ad Russiam pertinens, locus habitationis et migrationis variarum gentium antiquarum fuit: Scythorum, Sarmatarum (Roxolanorum, Alanorum, etc.), Gothorum atque Hunnorum. In litoribus Pontis Euxini saeculis sexto – quinto a.Chr.n. coloniae Graecorum conditae sunt, ac postea Regna Scythicum et Bosphoranum ibi exsistebant. Annis 552 – 745 pars territorii Russiae hodiernae (Siberiae meridianae) a regno Turcico (Göktürk) occupabatur. A saeculo septimo ad saeculum decimum in terris prope fluxum inferiorem fluvii Rha, in Caucaso seprentrionali et prope Maeotidem regnum Cosrorum locabatur. Meridies territorii Maritimi (Primorskensis) in Oriente Extremo Russiae initio saeculi octavi pars regni Bohai (i.e. 'Maritimi') erat.

Civitas Ruthenica prima

Ad medium saeculi noni in septentrione Russiae Europaeae hodiernae unio politica gentium Slavicarum orientalium, Finno-Ugricarum et Balticarum creata est.

Initium huius civitatis traditione connectum est cum Rurico duce "ex Waregis", qui tum "conditor Monarchiae Russicae" nominatus est. Secundum annales Rossicas antiquas, anno 862 Ruricus ad thronum invitatus cum fratribus suis venit et factus est monarchos, sedem suam in urbe Novogardiae habens. Rurici successor Helgus (vulgo Oleg), dux Novogardiae, cum copiis suis Kioviam urbem occupavit et metropolis regni sui eam fecit ("mater urbium Russicarum"). Sic creata est civitas Latine Ruthenia, Ruscia, Russia, et ipso vulgo Rus’ dicitur, nunc etiam ut Ruthenia (Russia) Kioviensis nota.

Cum saeculis nono decimoque terrae omnium Slavorum orientalium, atque nonnullarum gentium Finno-Ugricarum, Balticarum et Turcicarum in Rutheniam inclusae sunt, atque hoc regnum territoria Ucrainae et Rutheniae Albae partemque territorii Russiae nostri temporis comprehendit. Illo tempore Ruthenia Kioviensis civitas maxima Europae erat, pro dominatione in Europa orientali contra Imperium Byzantinum luctans. Annis 988 et 989, cum monarchos Ruthenicus erat magnus dux Kioviensis Vladimirus I Magnus, religio Christiana (ritus orientalis), ex Imperio Byzantino recepta, velut religio publica in Ruthenia facta est.

Invasio Mongolo-Tatarica

Saeculo duodecimo, regni Ruthenici uniti detritus accidit. Tum Ruthenorum ducatus multi sui iuris formati sunt - quorum Kioviensis initio ut principalis aestimabatur, ex quibus capitibus in territorio Russiae hodiernae sunt Novogardia Magna, Volodimir, Resania, Smolensk et aliae urbes.

Anno 1237, Mongoli (Mogoles) ex oriente invaserunt. Illi tunc ab alieni genis Tatari vel Tartari vocabantur et nunc appellatio Mongolo-Tatari (seu Tataro-Mongoli) pro denotatione illorum in usu est. Mongolo-Tartari multas eversiones affecerunt, e.g. Kiovia, Resania, Susdalia, Volodimir et multae aliae urbes Rutheniae illo tempore ab agressoribus destructae sunt. Tum regnum nomine Orda Aurea formaverunt, cui ducatus Ruthenici euroboreales tributum pendere debuerunt. Periodus ille historicus "iugum Mongolo-Tartaricum" appellatur.

Moscoviae ducatus

Saeculo quartodecimo Rutheniae euro-borealis ducatus Moscoviensis (Moscuensis) ascendit, saeculo tertio decimo formatus. Saeculo quinto decimo Ioannes III, magnus dux Moscoviae ab anno 1462, terras multas adiunxit: Volodimir, Iaroslav, Rostov, Novogardiam Magnam, Tueriam, Viatcam, Perm, etc. Anno 1480 iugum Mogolo-Tartarorum decivit. Contra Magnum Ducatum Lituaniae prospere bellabat. Ioannes III se "magnum ducem totius Rutheniae" proclamavit.

Exinde regnum Moscoviae nominatur Rus’ (Русь, i.e. Ruthenia), sicut regnum antiquum (haec forma ad finem saeculi septimi decimi praevalebat) seu Rossia (Россия, i.e. Russia in notione hodierna, quae forma nominis originem suam ducit e Ρωσία, nomine Graeco pro Ruthenia, fine saeculi quinti decimi in litteris Russicis primo obvia est et initio saeculi duodevicensimi facta est officialis), sed ab alienigenis Europaeis saeculis sexto decimo et septimo decimo Moscovia appellabatur.

Filius Ioanni III, ab anno 1505 magnus dux Basilius III, anno 1510 Pscoviam adiunxit. Smolenscum anno 1514 iniunctum est, ob bellum contra Magnum Ducatum Lituaniae (1512–1522). Ab anno 1521 ducatus Resaniensis pars Russiae est. Basilii III filius Ioannes IV (magnus dux "totius Rutheniae" ab anno 1533), anno 1547 primus tzar (sive czar, i.e. caesar vel rex) Russiae factus est, qui Chanatus Casanensem et Astrachanensem atque nonnullas alias terras adiunxit.

Saeculis sexto decimo et septimo decimo, Russi Sibiriae potiti sunt. Populus Russiae saeculo septimo decimo ineunte interventionem Poloniae Lituaniaeque et Sueciae repressit, quae tamen nonnullas terras huius regni occupaverunt. Anno 1654, Ucraina orientalis (cum Kiovia), quae fuerat pars regni Poloniae et Lituaniae, decreto Concilii Pereaslav se Russiae regno Moscoviensi adiunxit.

Imperium Russicum

Tzar vel imperator ab anno 1682, Petrus I reformationes multas perfecit. Contra Sueciam ab anno 1700 ad annum 1721 bellabat: Ingriam partemque Careliae, a Suecia saeculo sexto decimo occupatas recuperivit, etiam Estoniam et Livoniam adiunxit. Anno 1712 caput regni ex Moscua Petropolim transtulit. Anno 1721 Petrus I factus est primus imperator Imperii Russici ('Russorum Imperator').

Imperium Russicum saeculis duodevicensimo et undevicensimo territorium suum extendit. Anno 1812, Bellum Patrium contra Franciam invadentem gestum est; Russia agressorem vicit. Ab anno 1853 ad annum 1856, Imperium Russicum contra Turciam, Regnum Unitum, Franciam, et Regnum Sardiniae in Bello Crimaeo bellabat, sed superatum est. Annis 1877 et 1878 Russia contra Turciam bellabat et Bulgariam liberavit. Annis 1904–1905, Imperium Russicum contra Zipangum (Japan) bellabat, sed bellum illud perdidit et certis territoriis capta est.

Anno 1905, revolutio prima Russica accidit, quae ad annum 1907 durabat. Anno 1914 Bellum Orbis Terrarum I conflatum est, quo Russia cum Serbia, Francia, Regno Unito, etc., contra Germaniam, Imperium Austro-Hungaricum, Turciam, et Bulgariam bellabat. Anno 1917, res novae duae (Revolutio Februaria et Revolutio Octobris) in Russia acciderunt et imperium factum est res publica libera. Imperii Russici certae partes priscae (Finnia, Polonia et aliae nonnullae) civitates sui iuris factae sunt.

Russia Sovietica/Unio Sovietica

Propter revolutionem dominatio Sovietorum (i.e. Conciliorum) legatorum operariorum, rusticorum et militarium declarata in Russia est. Revolutionis Octobris causa, Factio Communistica (Bolsevik) facta est regnatrix, cuius dux Vladimir Lenin erat.

Res Publica Russica Sovietica Foederativa Socialistica (RSFSR) mense Ianuario anno 1918 a Tertio Omnirussico Conventu Sovietorum proclamata est. Die 12 Martii 1918, Moscua denuo caput Russiae facta est. Bellum civile in Russia annis 1918–1920 durabat, locis nonnullis etiam ad annum 1922 et porro manebat. Communistae cum sociis suis pugnabat contra adversarios dominationis Sovietorum et vicerunt. Anno 1922, Russia cum Ucraina, Ruthenia Alba et Foederatione Transcaucasica Unionem Rerum Publicarum Socialisticarum Sovieticarum (URSS) formavit, cuius unionis res publica maxima fuit.

Ab anno 1941 ad annum 1945 erat Bellum Magnum Patrium (pars Belli Orbis Terrarum II) Unionis Sovieticae contra Germaniam. Anno 1945, post victoriam supra Germaniam, URSS cum Civitatibus Foederatis Americae et aliis terris contra Iaponiam bellabat et recuperivit territoria, anno 1905 ab Imperio Russico amissa. Anno 1945, Unio Sovietica fuit unus ex conditoribus Consociationis Nationum.

Die 12 Iunii 1990, declaratio de libertate plena publica Russiae accepta est. Die 12 Iunii 1991 electus est primus praeses Russicae SFSR Boris Yeltsin. Anno 1991, URSS dissoluta est. Mense Decembri anno illo praesides Russiae et Ucrainae praesesque Concilii Supremi Rutheniae Albae approbaverunt desintegrationem Unionis Sovieticae (cuius successor nunc Russia est), conventionem de creatione Independentium Civitatum Foederationis subscripserunt.

Foederatio Russica recens

Mense Decembri anno 1991, civitatis nomen publicum Russicae Sovieticae Foederativae Socialisticae Rei Publicae in nomen Foederationis Russicae mutatum est. Reformationes in terra illa peractae sunt. Mense Septembri anno 1993 a constulto praesidis systema Sovietorum liquidatum est, die 12 Decembris eiusdem anni Constitutio Foederationis Russicae hodierna accepta est. A die 7 Maii anni 2000 ad diem 7 Maii anni 2008, Vladimir Putin praeses Russiae erat. A die 7 Maii anni 2008 ad diem 7 Maii 2012 praeses Foederationis Russicae erat Demetrius Medvedev (cum Vladimiro Putin duce gubernationis), postquam Putin denuo ad officium praesidis venit.

Institutio publica

Institutio publica Russiae a Constitutione anni 1993 decernitur: Russia est respublica foederalis. Praefectus civitatis est praeses a suffragio communi electus, qui etiam est cum imperio copiarum Russiae. Praeses ministrum primum Gubernationis Foederationis Russicae assignat, consensu institutorum legum latoris.

Institutum legum latoris supremus reipublicae est Concilium Foederale (Russice Федеральное Собрание, tr. Federal’noe Sobranie) Foederationis Russicae, quod compositum est a partibus duabus, sunt Concilium Foederationis (Russice Совет Федерации, tr. Sovet Federacii) et a populo electum Concilium Publicum (Russice Государственная Дума, tr. Gosudarstvennaja Duma).

Divisio administrativa

Russia 21 res publicas autonomas, 46 regiones (Russice, in sg., область, tr. oblast’), novem territoria (Russice: край - kray), quattuor districtus (Russice: округ - okrug) autonomos et singulam regionem autonomam comprehendit. Moscua et Petropolis sunt "urbes dignitatis foederalis." Haec subiecta Foederationis Russicae in octo districtus foederales instituta sunt.

Populatio humana

Secundum censum, mense Octobre anno 2010 in Russia perfectum, numerus incolarum Russiae est 142 905 200 homines. Ergo, Foederatio Russica populationem maximam inter terris Europaeis habet, numero incolarum locum nonum inter civitates mundi tenens. 78 % incolarum Russiae in eius parte Europaea habitant, quae minus quam 25% territorii civitatis format.

Densitas populi mediocris est circa 8,36 homines per km². Densitas maxima in Moscua est – plus quam 4626 homines per km², minima vero in Districtu Autonomo Tschucotico – minus quam 0,07 homines per km². 73% populationis Foederationis Russicae (anno 2010) in urbibus habitant. Statu 1 Ianuarii 2012, 165 urbes Russiae plus quam centum milia incolarum quaelibet habent, e quibus sunt 13 urbes plus quam decies centena milia incolarum habentes:

  • Moskva — 11 612 943 homines
  • Petropolis — 4 953 219 homines
  • Novosibirsk — 1 498 921 homines
  • Catharinoburgum — 1 377 738 homines
  • Novogardia Inferior — 1 254 592 homines
  • Samara — 1 169 184 homines
  • Kazansk — 1 161 308 homines
  • Omsk — 1 156 583 homines
  • Cheliabinsk — 1 143 458 homines
  • Rostov ad Tanaim — 1 096 448 homines
  • Ufa — 1 072 291 homines
  • Volgograd — 1 018 739 homines
  • Permia — 1 000 672 homines.

Linguae in Russia

Gentes Russiae plus quam centum linguis et dialectis loquuntur, ad greges Indoeuropaeas, Altaicas, Uralicas, Caucasicas et Palaeosibiricas pertinentibus. Lingua divulgatissima est Russica, pro circa 130 decies centenis milibus (92%) incolarum Russiae natalis, quae est lingua publica Foederationis Russicae, quum Foederationis res publicae etiam linguas alias ut publicas suas habere possunt.

Religiones

Russia est terra publice saecularis. Cives quamlibet aut nullam religionem confiteri possunt. Homines religiosi Russiae praecipue sunt Christiani principaliter Orthodoxi, ut plurrimum ad Ecclesiam Orthodoxam Russicam pertinentes. Alii sunt etiam Musulmani, Iudaei, Buddhisti, etc. Atheistes in Russia etiam multi sunt.

Cultura

Russia a gentibus multis inhabitata, magnam varietatem culturalem habet. Cultura Russica, temporibus variis, subiecta est contagione religionis Christianae Orthodoxae atque culturarum externarum elut Mongolo-Tataricae et Europaeae Occidentalis inter alias. Russia est patria terraque actionum multorum hominum culturae scientiaeque emeritorum, quorum sunt e.g. eruditus et poeta Michael Lomonosov, poetae Alexander Puškin et Michael Lermontov, scriptores Nicolaus Gogol, Theodorus Dostoevskij et Leo Tolstoj, compositor Petrus Čajkovskij, chemicus Demetrius Mendeleev, physiologus Ioannes Pavlov et multi alii.

Oeconomia

E visceris Russiae naphtha, gas, lithanthrax, metalla, apatita, adamantes et aliae opes naturales extrahuntur. Energia electrica in officinis electricis terrae huius productur. Russia est terra industrialis cum oeconomia expandente. Surculi industriae Russiae sunt constructio machinarum, metallurgia, industriae chemica naphtochemicaque, silvatica, textilis, cibaria, etc. Agricultura et pecuaria in terra etiam evolutae sunt. Russia alimenta ignis, machinas, materias rudes, etc., exportat. Russiae moneta est rubelus.

Ruthenia Asiana

Pro peculiaritates aliae historico-naturales Rutheniae orientalis Asiaticae in Siberia (Hyperborea), vide etiam: Hyperborea classica.

Ligaturae / Links

Referentia

Plerumque transfertum per licentiam GNU e Vicipaedia Latina: Russia, cum correctionibus minoribus ad Latinitatem classicam.