Hyperborea classica

From WWTrade
Jump to: navigation, search

Hyperborea (= nomen antiquum Graeco-Latinum, Persice antiquo: Worufaršt, Chakavice archaico palaeo-Slavico: Barshadýn - ex Iranico: Barshidan, Rossice: Сибирь = Sibir’, Anglice: Siberia, Neo-Latine: Sibiria), nomen est regionis Asiae borealis ad Rutheniam pertinentis, qui maximam partem Asiae borealis occupat. Eius incolae indigeni in Graece et Latine antiquis Hyperborei appellantur (Anglice recenti: Siberians). Ad eius septentrionem aequor gelida Oceani Arctici recentis (olim Latine: Mare Hyperboreum, Hellenice: Chronios okéanos) extenditur, ad orientem versus Oceanus Orientalis (nunc Pacificus), ad austro-orientem Mandshuria (Sinae orientales), ad meridiem Agrippaea (Mongolia), ad austro-occidentem Megalescythia (Kazakhstan), ac ad occidentem Ruthenia (Russia Europaea) continuitur. Sibiriae caelum est continentale et valde asperum, ac ideo in eius provincia gelida Yakutia ad oppida Oimyakon et Verhoyansk temperaturae hiemales adusque -70C descendent (solum in Antarctica hiemes australes etiam magis gelidae sint).

Geographia naturalis

Superficies Sibiriae administrativae (sine Oriente Extremo Russico) est circiter 13.000000 km², quod est circa 74% territorii Rossiae. Flumina maxima sunt Ob, Irtish, Ienisey et Lena. Lacus maximus Sibiriae est Baical. Culmen altissimus est Belucha in montibus Altaicis. Insulae Sibiricae principales ad eius litora borealia in Mare Hyperboreo (nunc Oceanus Arcticus) inveniuntur et plerumque gelu obtectae sunt (antiquis ignotae, ideo sub nominibus Neo-Latinis recentioribus): Terra Borealis (Severnaya Zemlya) ubi insula Shmidt est Asiae maxime borealis, etiam Insulae Neo-Sibiricae (Novosibirskaya ostrova), Insula Vrangel et aliae minores. In terra illa caelum continentale et valde asperum est. Hiemes sunt longae et gelidae, atquae hiemibus frigora extrema accidere possunt, sed aestibus saepe calor considerabilis est, plerumque Sibiriae in parte orientali. Praecipitationes plus abundantes (plerumque velut nives) in Sibiria occidentali decidunt, quoad Sibiria orientalis plus sicca est.

Montes Hyperborei

  • Montes Riphaei (recenter Ural, Hellenico-Latine antiquis: Mons Ripaeus, Byzantinice et Latine mediaevali: Montes Riphaei, Nordice et Anglice prisco: Riffs, Chakavice archaico: Hlamurýn) sunt montes humiliores et tanto ad 1.895m elevati, sed ei catenam longissimam (2500 km) iuxta confines Sibiriae occidentalis et Russiae Europeae formant, atque ideo limes principalis continentalis inter Europam et Asiam dividunt.
  • Alii montes maiores (antiquitate partim incogniti) in Sibiria boreali sunt e.g. Mons Putorana (2.037 m), atque in Asia boreo-orientali etiam Montes Anniba (= Latine antiquo, Hellenice classico: Auzadios oros, Chakavice archaico: Barshehlâmi, Rossice: Саяны, Anglice recente: Sayan, 3.492m), etiam Mons Sizyges (Rossice: Яблоновый хребéт - Jablonovy Chrebet, Anglice: Mt Yablonov, 1.706m), atque alii orientales antiquitate anonymi velut Stanovoy (Rossice: Станово́й хребéт - Stanovoj Hrebet, Chakavice archaico: Hlamzihòd, 2.482m), Montes Verchoyan (Rossice: Verhoyanski Hrebét, 2.389m) et caeteri minores. Sibiriae montes centrales et maximi sunt Altay (antiquitate: Mons Hyperboreus) ad 4.506m elevatus:
  • Mons Hyperboreus (= Graeco-Latine antiquis, etiam Hellenice classico: `Auxakios oros, Mongolice: Алтайн нуруу - Altain nuruu, Neo-Latine: Montes Altaici, Chakavice archaico palaeo-Slavico: Barshavâr, Anglice recente: Mt Altay), sunt montes maiores Asiae centralis ad confinia Russiae et Agrippae (Mongolia), ac Megalescythiae (nunc Kazakhstan), in parte medio-meridionali Sibiriae siti. Altay nomen originem ducit ex verbo Turco-Mongolico 'Montem aureum' significato. Culmen altissimus montium illorum et totae Sibiriae Belucha (4.506 m) appellatur. In montibus Altai plus quam 3500 lacuum siti sunt: maximi sunt lacus Altin (vel Telescen) et Markakol, atque fluvii multi quorum maiores sunt Bia, Buchtarma, Katuna et Tchu. Opes minerales montium illorum sunt metalla varia: ferrum, hydrargirum, aurum, etc.

Montes Altaici multas silvas coniferas habent et ibi Abies sibirica et Pinus sibirica arbores praevalentes sunt. Ibi etiam habitant: Ursus arctos, Lynx lynx, Mustela sibirica, Sciurus vulgaris, Cervus elaphus sibiricus, Moschus moschiferus, Tetrao urogallus, Tetrastes bonasia, Picinae et multa alia animalia. In finibus extremis montium illorum steppae sitae sunt, ubi plantae praesertim sunt herbosae et frutescentes. Animalia in steppis illis habitantia sunt Rodentia parva (Citellus, Microtinae, etc.), Meles meles, Aquila nipalensis, Cerchneis tinnunculus, etc. Tesquae altimontanae (steppa) in fluxu amnis Tschuiae sitae partim similes sunt semidesertis Mongoliae conterminae, cum bestiis faunae Mongolicae habitatae: Gazella gutturosa, Marmota sibirica, Felis manul, etc. In regione altimontana Altaica vegetatio alpina est, ac animalia ibi habitantia sunt e.g.: Ochotona alpina, Uncia uncia, Capra sibirica, Rangifer tarandus. Partes montium Altay pro reservata conservati sunt.

Lacus montanus 'Altin' (Altaice: Алтын Кӧл - Altyn Kӧl = 'Lacus aureus', Neo-Latine: Lacus Altinus) vel Telescen (Russice: Телецкое озеро - Teleckoe ozero, e nomine unius gentium localium sic vocatur), olim et Kitay (vel Carentia) nominatur: Situs est in montibus Altay in Siberia meridionali, in respublica Altay Foederationis Russicae. Huius lacus superficio est 223 km2, longitudo est 77,7 km et latitudo mediocris 2,5 km, profunditas mediocris est 175m et profunditas maxima 325m. Flumina multa (quorum maximum est Čulyšman) in lacum Altin influunt, sed solum fluvius Bia e hoc lacu effluit, qui cum Katuna confluens amnem maiorem Ob format.

Lacus Sizyges: Baykal

Lacus Sizyges (= Graeco-Latine antiquis, Rossice recente: Байкал = Bajkal, Buryatice Байгал = Bajgal, Neo-Latine recente: Baical, Anglice hodierno: Baykal seu Baikal), lacus est Russiae maximus in Sibiria austro-orientali situs. Huius lacus superficies est 31,5 millia km2 et eius longitudo 636 km. Latitudo mediocris est 48 km et latitudo maxima 79,4 km. Baikal est in mundo lacus profundissimus, ac eius profunditas mediocris est 730m et profunditas maxima in fundo centrali 1.680m. Aquae volumen in hoc lacu est circa 23 millia km3. Baikal circa 1/5 aquae dulcis per superficie in mundo habet. Lacus Baykal faunam et floram specialem et diversam habet: In hoc lacu circa 600 species plantarum et plus quam 1200 species animalium inveniuntur, quorum circa 80% endemicae sunt i.e. tanto ibi habitant.

  • Flumina 336 in Baykal influunt, sed solum fluvium Angara ex hoc lacu effluit, qua e lacu Baical fluit et 1.779 chiliometra longa est, ac postea in amnem Oechardem (Jenisey) effunditur. Amnis Selenga (Mongolice: Сэлэнгэ, Russice: Селенга, Anglice: Selenga) est flumen in Asia interior, quod iuxta 1.024 chiliometra per terras Mongoliae er Russiae (Buryatia) fluit, atque in lacus Baykal effunditur.

Flumina Hyperborea

Flumina maxima Sibiriae sunt Ob, Arimaspis (Irtish), Oechardes (Jenisey) et Lena, quae in Mare Hyperboreum (nunc Oceanus Arcticus) effunduntur:

  • Flumen Ob (Russice Обь - Ob’, Chakavice archaico palaeo-Slavico: Barsharýka = 'Amnis Gelida', Neo-Latine recente: Obus vel "Obius"): id est flumen in Russia boreali et amnis secunda maxima Sibiriae occidentalis. E confluente fluviorum Bia (Bi) et Katuna prope urbem Bisk incipiens, per 3650 chiliometra fluit et multas accolas (quarum maxima Irtis est) accipiens, atque in Mare Hyperboreum (nunc Arcticum) effunditur. Urbes ripenses ad Ob sunt Barnaul, Novosibirsk, Surgut et alia oppida minora.
  • Amnis Arimaspis (= Graeco-Laine antiquis, Sinice 额尔齐斯河 - É'ěrqísī hé, Kasachice: Ертіс - Ertis, Russice Иртыш - Irtyš, Germanice: Irtisch, Anglice: Irtish, Neo-Latine: "Irtis") est flumen secundus maior in Asia boreali Sibiriae centralis. E montibus Auxadiis (nunc Altai) per territoria ReiPublicae Popularis Sinarum, Kasachiae et Foederationis Russicae per 4.248 chiliometra fluens et in ostium Ob ad Marem Hyperboreum effunditur.
  • Amnis Oechardes (= Graeco-Latine antiquis, Hellenice classico: `Oichardês potamos, Russice: Енисей - Enisej vel Jenisej, Anglice: Jenissey, Neo-Latine: "Ieniscea") est totae Russiae et Asiae borealis amnis maxima in Sibiria centrali fluens. Confluxu fluviorum Oechardis Maioris et Oechardis Minoris ad urbem Kyzyl (Tuvae metropolis) incipiens, 3.487 chiliomenta fluit et in Mare Hyperboreum effunditur. Ad Oechardem sunt urbes ripenses: Abakan, Krasnoiarsk, Ieniseysk, Igarka, Dudinka et nonnulla alia oppida minora. Ieniseysk (Rossice Енисейск - Enisejsk, Neo-Latine: Ienisea) est urbs Sibiriae orientalis, in territorio Krasnoiarsk Foederationis Russicae, ad ripam sinistram amnis Ienisey sita. Circa 19 millia incolarum habet (anno 2009). Id est anno 1619 ut castrum militare condita et anno 1676 urbs facta, saeculis XVII - XVIII erat sedes valens mercaturae et gubernationis Sibiriae orientalis.
  • Lena (Russice: Лена) est flumen Russiae boreo-orientalis in territorio Yacutiae (Sibiria orientalis) situm, 4.400 chiliometra fluens et in Mare Hyperboreum effunditur. Flumina alia plus orientalia in Asia boreo-orientali plerumque minora sunt, partim causa caeli plus sicci cum praecipitationibus restrictis in Sibiria orientali.

Gentium bio-genetice

Genealogia biochemica populorum indigenorum in Sibiria hodierna adhuc paulo studiata fuit, plerumque minus quam in aliis civitatibus Asianis australioribus et ex Sibiria boreo-orientali adhuc data bio-genetica sunt incognita. Russibus recenter immigratis exceptis, studia novissima biochemico-genetica tamen sunt cognita in nonnullis gentibus Hyperboreis indigenis et horum haplo-typi genomici Sibiriae boreo-occidentalis praecipue ex affinitate Fennica sunt, atque in Sibiria centrali et austro-orientali haplo-typi Asiano-mongoloidei plerumque praevalent. Exceptiones partiales adhuc cognitae plusminusve divergentes ab horum cultura et linguas partim sunt e.g. Udmurti et Nenezi, sed maxime Tuvini et Buryati.

  • Tuvini et Buryati: Per comparationes novas biochemico-genealogicas, Tuvini et Buryati indigeni, Eurasiae inter omnes populos cum Amero-Indios indigenos per DNA in Y-chromosomatis maxime simillimi sunt: Immo 3/5 Tuvinorum et 1/2 Buryatorum per bio-geneticen Americae gentibus aboriginis fere identici videntur. Alii indigeni domestici i.e. 1/6 Tuvinorum et 1/4 Buryatorum per DNA similes aliis populis vicinis e grege Turco-Mongoloideo sunt, ac caeteri minores cum greges diversae Euro-Asianae affines videntur. Ideo Sizygia (nunc Buryatia) et Auzadia (Tuva) forsan cum terris proximis circum-iacentibus inter Altay et Baykal, verisimile proto-patria veterrima fuissent, unde proavi primarii ex aevo inter-glaciali/post-glaciali per fretum Bering in Americas priscas emigravissent et Amero-Indios posteriores producerunt. Ideo Tuvini et Buryati hodierni reliquiae anthropologicae ex Amero-Indios, ante horum emigrationem Americanam, in Asia media adhuc persistentes sint. De ea re videre etiam in I.A. Zaharov, 2003 [1].
  • Udmurti (Russice: Otyati vel Votyaki) sunt populus minor cum 600.000 incolis ex affinitate culturali Uralo-Fennica, qui plerumque in Respublica autonoma Udmurtia Russiae australis vivunt. Udmurtia (Russice Удмуртия = Udmurtija), seu Res Publica Udmurtica (Russice Удмуртская Республика - Udmurtskaja Respublika; Udmurtice Удмурт Республика - Udmurt Respublika), ab annum 1920 ut regio autonoma creata et anno 2000 in Districtum Subvolgensem Foederationis Russicae inclusa. Res Publica Udmurtica aream 42.061 km2 et 1.522.700 incolarum (anno 2010) habet. Gentes plurrimae sunt Russi 60,1% (anno 2002) et Udmurti 29,3%. Linguae publicae sunt Russica et Udmurtica et Udmurtiae caput est oppidum Iževsk. Per horum genealogiam Udmurti maxime exotici viderunt: cum haplo-typo Fennico praevalente, in 1/5 Udmurtorum etiam duo haplo-typi Europaei occidentales ac australes adsunt. Inter eos 13% haplo-typus Europaeo-Atlanticus occidentalis (R1b vel Eu18 aut Centum), atque etiam 7% typus Caucaso-Dinaricus australior (I1 vel Eu7 aut M170) ex Europa austro-orientali et Asia austro-occidentali habent. Id est archaicum, non connectum et divergens ab Russis immigratibus, qui plerumque haplo-typum Euro-orientalem (R1a vel Eu19) habent.
  • Nenezi sunt populus minutus affinitatis Uralo-Fennicae, qui plerumque ad septentrionem montis Riphaei (North Ural) habitant. Nenezi haplo-typum Fennicum praevalentem habent, sed indigeni etiam in 6% typus Caucaso-Dinaricus austro-occidentalis adest.

Historia Hyperborea

Sibiriae nomen antiquum Persicum Worufarsht fuerat (= Terra Hyperborea). Graeci et Romani classici in Aevo antiquo Sibiriam recentiorem Hyperborea nominaverunt, quid Terram remotam septentrionalem significavit. Id indicavit Rossiam boreo-orientalem recentem et Sibiriam occidetalem i.e. terras boreales ad Montes Riphaei (Urals) circumiacentes.

Hyperborea antiqua

Europaeis classicis in antiquitate tanto Sibiriae margo occidentalis ad Montes Riphaeos, atque etiam eius partes australes ad Viam Sericeam proximae inter montes Altay et lacum Baykal cognitae erant. Eius nomen Hypaeborea primum antiquum Sibiriae recentis tripliciter confirmatum est ut sequitur:

  • Terra Hyperboraea iteratim ab Hellenis classicis et Romanis antiquis notata fuerit sicut antipodum fere mysticum Terrae Australis (tum etiam incognitae).
  • Gentes Hyperborei in antiquitate etiam indicati fuerunt, qui verisimile cum indigenis recentioribus Sibiricis ante colonisationem Rossicam comparabili fuerunt.
  • Mons Hyperboreus erat indicatum velut centrum classicum terrae Hyperboreae et gentium circumiacentium. Hic mons verisimile non est Ural qui in atiquitate sub nomine Ripaios oros et in Medioaevo velut Mons Riphaeus bene cognitus erat. Ideo Mons Hyperboreus verisimile Altay recentior fuisset.
  • Quin vero vocabulum Hyperborea etiam in scientiis naturalibus recentis re-incarnatum est, velut appositio secunda specifica in nominibus officialibus Latinis plantarum, animalium et fossilium e regione Uralico-Sibirica velut hyperborea, -eus,-eum indicatus.

Pone gentes Hyperboreos antiquos qui praecipue in media Sibiria interna silvatica habitabant (hodie: zona 'taiga') velut hodie Tungusi, Ostyaki et similes, antiqui classici etiam alteras ethnes maxime boreales distinguerunt:

  • Gentes Semestrales fuerant ethnes maritimae iuxta litora glacialia Maris Hyperborei (Chronios okéanos) in regione frigidissima Arctica habitantes (hodie: zona 'tundra'), qui propter gelu et frigiditate extrema per semestrum hiemale plerumque sub terram dormabant: Deinde etiam horum apellatio antiqua "Semestrales", quibus hodie simillimi sint Yakuti, Yukagiri etc.

Sibiria mediaevalis

Nomen secundarium mediaevale "Sibiria" (vel Neo-Latine corrupto recentiori: "Siberia'), ab saeculo tredecimo primo commemoratum fuit, sed eius origo ambigua videtur: Id potest descendere e Mongolico Shibir (sub maximo Imperio Mongolico mediaevali etiam Sibiria partim erat), vel etiam a gente mediaevali Sapyri (Sabiry recentiores), ad fluminem Ienisey vivente. Forma popularis recentior Siberia corrupta est sub influxu Anglico et Francico (Sibérie), quamquam Sibiria plerumque erat Sibir' Rossicum (i.e. non Anglo-Americana). Etiam Sibiriae nomen alter curiosum Palaeo-Slavicum fere simultaneum in usu navali in dialectu archaico Chakavico ex Croatico mediaevali cognitum est: Barshadýn, ex Persico Barshidan (= 'frigidarium' vel 'stiria') descendens. Navigatores Chakavici in actuariis velatis etiam alia nomina archaica Palaeo-Slavica Sibiriae circumiacentia cognoscerunt (partim scriptura archaica Glagolitica notati): e.g. Urînye (regio Arctica), Kulapurýn (Arctic Ocean), Rikabârsha (aestuarium Obi), Rikazihòd (aestuarium Amuri), Arturýn (paeninsula Kamchatka), Brachurýn (Novaya Zemla), Urinîtye (Insulae Francisci Iosephi), Hlamurýn (Montes Ural), Obrahlâm (Tyan-Shan), Barshavâr (Mt Altay), Barshâne (indigeni Sibirici), Barshýtze (indigenae Sibiricae), ... etc.

Historia recentior

Adusque saeculum XII, civitas nulla nisi urbes in Sibiria incognitae erant et gentes indigenae rurales istic plerumque separatim in vicis minoribus vivebant. Constitutio prima politica ibi incipisset ab anno 1207, cum invasione Imperii Mongolici qui partes maximas Sibiriae australis et centralis occupavit, adusque saeculum XIV quando expansio Rossica ad orientem versus Sibiriam incipisset. Postea ab anno 1495, regnum Sibiriae in parte occidentali Sibiriae hodiernae formatum est. Anno 1555 regnum illud subregulus Russiae factum fuit, sed anno 1572 monarchus novus Sibiriae contra Russiam bellare incepit ac bellum perdidit. Sibiriae separatae metropolim quae prope hodiernum Tobol sita erat, Russii anno 1581 caeperunt et saeculo sedecimo Russia Sibiriam adiunxit. Tempore Belli Civilis Russici mense Iunio anni 1918, ResPublica Sibirica nova independens declarata fuit cuius metropolis urbs Omsk erat, qua ad mensem Novembrem anni illius exsistabat. Anno 2000 Districtus Foederalis Sibiricus (Russice Сибирский федеральный округ = Sibirskij federal'nyj okrug) in Foederatione Rossica formatus est, sedem administrativam in Novosibirsk habens.

Regiones Hyperboreae

Nonnullae respublicae maiores Foederationis Rossicae in Sibiria sunt, qui etiam nomina antiqua approximata habuerunt, exempli gratia:

Yakutia (Sacha)

Yakutia vel officiale Res publica Sacha (in antiquitate: Terra Semestralis gelida, Russice Республика Саха (Якутия), Yakutice: Саха Республиката, Саха Сирэ, Neo-Latine: Iacutia), Foederationis Russicae subiecta est, in Sibiria centrali sita et in Districum Foederalem Russicum Orientis Extremi inclusa. Cum eius area 3.103.200 km2, ea est respublica amplissima in Foederatione Russica. Yakutia circa 950 millia incolarum habet (anno 2010). Linguae officiales ibi sunt Iacutica et Russica. Metropolis reipublicae Iacutiae est urbs Yakutsk (Rossice: Якутск - Jakutsk, Yakutice: Дьокуускай, Neo-Latine: Iacutia), ad amnem Lenam sita et circa 264 millia incolarum habet (anno 2009). Urbs Yakutsk est anno 1632 condita, ac hodie sedes valens scientiae et culturae in Sibiria est.

Sizygia (Buryatia)

Buryatia (in antiquitate classica: Sizygia, Latine mediaevali: Dahuria, Rossice: Республика Бурятия = Respublika Burjatija, Buriatice: Буряад Республика = Burjaad Respublika, Neo-Latine: Buriatia) vel officiali ResPublica Buriatia, Foederationis Russicae subiecta est et in Districtum foederalem Sibiricum inclusa. Buryatia superficiem 351.334 km2 et circa 963 millia incolarum habet. Plus quam 19 gentes indigeae diversae eam incolunt, quarum plurrimi sunt Russii (67,82 %) et Buryati (27,81 %). Ibi etiam magnus Lacus Sizyges (nunc Baykal) mundi profundissimus invenitur. Videre etiam magis: Sizygia (Dahuria).

Auzadia (Tuva)

ResPublica Tuva (in antiquitate: Auzadia, Tuvinice: Тыва Республика = Tyva Respublika, Rossice: Республика Тува seu Тыва = Respublika Tuva vel Tyva) in Sibiria australior sita erat Sibiriae pars unica antiquis magis cognita. Nunc id est pars Foederationis Russicae in Districum Foederalem Sibiricum inclusa. Caput et urbs maxima ibi est Kyzyl (= 'Urbs Rubra'), ac haec caput reipublicae ad Asiae centrum geographicum situs est. Lingua Tuvinica et lingua Russica ibi sunt ambo linguae publicae. Reipublicae montuosae maxime elevatus est Mons Anniba (= Latine antiquo, Hellenice: Auzadios oros, Chakavice archaico: Barshahlâm, Rossice: Саяны, Anglice: Sayan) ad 3.492m altus. In ea republica plus quam 9.000 flumina inveniuntur et fluvii maiores sunt: Oechardes Maior antiquus (Ienisey: Ulug-chem), Oechardes Minor (Ienisey: Kaa-chem), Oechardes Superior (Ienisey: Bii-chem), Kantegir, Khemtsik, etc. Lacus maiores in Tuva sunt: Lacus Azas (sive Todzha), Kadush, Uvs Nuur, Manu-Chol, etc. Videre etiam magis: Auzadia prisca (Tuva).

Urbes Hyperboreae

Urbes Sibiricae maximae sunt: Novosibirsk, Omsk, Krasnoiarsk, Barnaul, Irkutsk, Kuzneck, Tumen, Kemerovo, Tomsk, Udinsk, Chita et aliae minores quam 100.000 incolarum.

  • Novosibirsk (Rossice: Новосибирск, Neo-Latine: Novosibiricum), urbs est maxima Sibiriae ad flumen Ob, metropolis Regionis Novosibirsk atque Districtus foederalis Sibirici in Foederatione Russica. 1.485.000 incolarum habens, id est Sibiriae urbs maxima et urbs tertia maior in tota Russia. Ea loco aedificationis pontis ferriviae trans Obum anno 1893 condita est, ac anno 1903 facta est urbs nomine Novo-Nikolaevsk (Ново-Николаевск). Anno 1925, eius nomen hodiernum accepit. Novosibirsk est magna sedes industriae et scientiae.
  • Krasnoyarsk (Rossice Красноярск, Neo-Latine: Crasnoiarium), urbs Rossica in Sibiria orientali ad fluvium Ienisey sita et metropolis territorii Krasnoyarsk est. Circa 954.000 incolarum habet (anno 2009) et ideo secunda urbs maior in Sibiria est. Krasnoyarsk anno 1628 ut castrum militare conditum est et anno 1690 factum est urbs. Nunc id est sedes industriae magni valoris: metallurgia, constructio machinarum, ligni cultus, mercaturae, culturae et scientiae. In ea urbe inveniuntur: Universitas Foederalis Sibirica, Universitas Publica Paedagogica Krasnoiarsk, atque complura alia instituta educationis. Krasnoyarsk stationem ferriviarum, portum fluvialem et duo aeroportus habet.
  • Irkutsk (Russice Иркутск, Neo-Latine: Ircutia), est urbs Russiae in Siberia orientali loco ad influxus fluvii Ircuti ad Angaram sita et metropolis est regionis Irkutsk. Circa 576.000 incolarum habet (anno 2008). Irkutsk anno 1661 ut castrum militare condita est, atque anno 1686 facta est urbs. Nunc est sedes magni valoris industriae, mercaturae, culturae et scientiae in Sibiria orientali. Stationes ferriviarum, portum fluvialem et aeroportum habet. Eius regio Irkutsk (Russice Иркутская область = Irkutskaja oblast'), in Sibiria orientali sita est in Foederatione Russica. Haec regio anno 1937 creata est et ab anno 2000 in Districtum Foederalem Sibiricum inclusa. Aream 774.846 km2 et 2.430.000 incolarum (anno 2010) habet. Metropolis regionis est urbs Irkutsk.
  • Kuznetsk (Russice Кузнецк, Neo-Latine: Cusnezia), nunc: Novokuznetsk (Rossice Новокузнецк) vocatur, est urbs maxima in Sibiria occidentali regionis Kemerov Foederationis Russicae, circa 564 milia incolarum (anno 2011) habens, ad fluvium Tom sita. Ea urbs sedes metallurgiae et industriae carbonariae magni valoris Russiae est, ac stationem ferriviariam et aeroportum habet. Kuznetsk ad annum 1618 ut arx militaris condita est, paulo post urbs facta est. Anno 1929 prope Kuznetsk constructio officinae metallurgicae incepta est et prope officinam illam oppidum nomine Sad-gorod (Russice Сад-город = 'Hortus-urbs') emersit, quod die 3 Iulii 1931 factum est urbs Novokuznetsk (Новокузнецк, i.e. 'Kusnetsk Nova'). Urbs illa mense Martio anno 1932 Kuynetsk classicum adiunxit, a mense Maio eodem anno Stalinsk (Сталинск, in honorem Iosephi Stalin), et a die 5 Novembris anno 1961 denovo Novokuznetsk nominata.
  • Tomsk (Russice: Томск, Neo-Latine: Tomium), urbs est in Sibiria occidentali, velut metropolis regionis Tomensis in Foederatione Russica. Anno 1604 condita est et hodie Circa 524.300 incolarum habet (anno 2011). Tomsk est sedes valens scientiae et culturae, atque anno 1878 universitas prima studiorum Sibiriae hic fundata est. Urbi nunc sunt sex universitates et multa alia instituta educationis. Urbs quaedam musaea et theatra habet. Tomsk etiam sedes industriae est: constructio machinarum, fabricae metallorum, etc. Stationem ferriviariam, portum ad flumen Tom (quod urbi nomen dedit) et aeroportum habet. In Tomsk sunt multa monumenta architecturae saeculorum duodevicesimi–vicesimi. Flumen Tom (Russice Томь - Tom’, Neo-Latine: Tomus), in Sibiria occidentali per 827 chiliometra fluit et in amnem maiorem Ob effunditur. Ad Tom sunt urbes Kuznetsk, Kemerovo, Tomsk et oppida alia minora.
  • Barnaul (Russice: Барнаул, Neo-Latine: Barnaulia) est metropolis territorii Altaici (Russice: Алтайский край = Altajskij kraj) et circa 631.200 incolarum habet (anno 2005). Urbs illa sita est in Sibiria occidentali, in ripa sinistra fluminis Obi. Eo loco in Ob influit amnis Barnaulka — ex appellatione amnis illius olim Barnaul vocatae, etiam nomen urbis genuit. Barnaul condita est anno 1730 aut 1739 a negotiatore Demidov, ac anno 1771 urbs facta est. Ab anno 1747 ad annum 1917, Barnaul erat metropolis districti Altaici (Russice: Алтайский округ, Altajskij okrug) sicut possessionis propriae imperatoris Russiae. Nunc Barnaul est forum industriae, commercii, scientiae et culturae in Sibiria occidentali. Ibi sunt officinae complures, instituta educationis e.g. Academia Publica Paedagogica Altaica, Universitas Publica Altaica, Universitas Publica Technica Altaica, Universitas Publica Medica Altaica, etc., atque etiam musaea et theatra. Barnaul portum fluvialem, stationem ferriviariam et aeriportum habet.
  • Czita (Russice Чита = Čita, Neo-Latine: Tschita) est urbs in Sibiria orientali, prope influxum fluminis Czitae (Tschitae). Metropolis orientalis Territorii Trans-Baicalici in Sibiria austro-orientali est, atque 309.000 incolarum habet (anno 2010). Chita est sedes valens industriae et transporti, septem stationes ferriviarum ac duo aeroporta habens. Praeterea in urbe multa instituta educationis ac investigationis, bibliothecae, musea, theatra, horti botanicus et zoologicus inveniuntur. Saeculo septindecimo condita, Tschita anno 1851 facta est urbs atque metropolis orientalis Regionis Trans-baicalicae. Annis 1920–1922 Rei Publicae Extrem-orientalis, annis 1922–1926 Gubernii Trans-baicalici, ac annis 1937–2008 Regionis Chitae caput erat. Die 1 Martii anno 2008 metropolis Territorii Transbaicalici facta est.
  • Ulan-Ude (ab anno 1934, Russice Улан-Удэ, Buriatice Улаан Үдэ, i.e. 'Uda rubra', Neo-Latine: Udinium), ab initio ad annum 1735 fuit Udinsk (Russice: Удинск), dein Verhneudinsk (Russice Верхнеудинск), est urbs Rossica in Sibiria orientali et metropolis reipublicae Buriatiae. Sita est in ripa dextra fluvii Selengae prope influxum in amnis Udae. Plus quam 340.000 incolarum habet. Ea anno 1666 condita est et initio erat castellum militale, dein factum est urbs, quae fuit mercaturae sedes valens. Nunc est sedes magnum scientiae et culturae, industiae, mercaturae atque transporti, stationem ferriviae habet etc.

Abstract

Siberia (Russian: Сибирь - Sibir', ancient Greek & Latin: Hyperborea) is an extensive region constituting almost all of Northern Asia. Comprising the central and eastern portion of the Russian Federation, it was part of the Soviet Union (USSR) from its beginning, as its predecessor states, the Tsardom of Russia and the Russian Empire, conquered it during the 16th to 19th centuries. Encompassing much of the Eurasian Steppe, the territory of Siberia extends eastward from the Ural Mountains to the watershed between the Pacific and Arctic drainage basins, and southward from the Arctic Ocean to the hills of north-central Kazakhstan and the national borders of Mongolia and China. Siberia makes up about 77% of Russia's territory (13.1 million square kilometres), but has only 28% (40 million people) of Russia's population.

Litteratura

  • Klaus Bednarz: Östlich der Sonne. Rowohlt, Reinbek 2002, ISBN 3-498-00629-0
  • Dittmar Dahlmann: Sibirien. Vom 16. Jahrhundert bis zur Gegenwart, Paderborn 2009, ISBN 978-3-506-71361-2
  • George Kennan: Sibirien. Schilderungen (des Verbannungssystems). Reclam, Leipzig 1890–1891 (Digitalisat als PDF)
  • George Kennan: Zeltleben in Sibirien. Reclam, Leipzig 1891 (Digitalisat als PDF)
  • Gerd Ruge: Sibirisches Tagebuch. Berlin Verlag, Berlin 1998/1999, ISBN 3-426-61162-7
  • Elmar Schenkel: Das sibirische Pendel. Reisen in Russland. Edition Isele, Eggingen 2005, ISBN 3-86142-365-0
  • Georg Adam Schleusing: Neu-entdecktes Sieweria, worinnen die Zobeln gefangen werden, wie es anietzo angebauet und bewohnet ist…. Zittau 1693 (Digitalisat)
  • Norbert Wein: Sibirien. Klett-Perthes, Gotha 1999. ISBN 3-623-00693-9
  • Gudrun Ziegler: Der achte Kontinent. Ullstein, Berlin 2005. ISBN 3-550-07612-6
  • Tobias Wulff: Vom Blauen Himmel – Eine Begegnung von Schamanen der Mongolei und Künstlern aus aller Welt. AVINTH Medienproduktion 2005/2006 Mongoleifilm.de

Ligaturae / Links

Referentia

Enlarged and elaborated by GNU-license, partly from Vicipaedia Latina: Siberia (with much correcting its very bad Latinity).