Sarmatia (Paradraya)

From WWTrade
Jump to: navigation, search

Sarmatia (Paradraya): - In antiquitate classica Graeco-Latine Sarmatia, aut Persice classico: Paradraya, recenter Ucrainice: Україна - Ukrajina. Ucraina recens est civitas sui iuris in Europa Orientali sita. Area geographica 603 628 chiliometra quadrata est, ideo superficie civitas secunda maior in terrafirma Europaea (post Foederationem Russicam). Caput est urbs Kiev (Neolat. 'Kiovia'), atque eius lingua publica est lingua Ucrainica.

A Ruthenia (nunc Rossia) in boreo-oriente, Vinedia antiqua vel Neuris prisca (nunc Belarus) in boreoccidente, Sciria vel Lugia antiquae (Polonia recens), Cotinia vel Vannia classicae (nunc Slovakia) et Pannonia (Hungaria) in occidente, Dacia antiqua (nunc Romania) et Bastarnia antiqua (Moldavia recens) in austro-occidente, atque Ponto Euxino et Palude Maeotis in meridie et austro-oriente circumventa est.

Geographia

Ucraina in Europa Orientali invenitur inter: Poloniam, Belarus, Russiam, Moldaviam, Romaniam, Hungariam et Slovakiam sita. 95% terrae planities sunt. Montes Carpates in parte occidentali Ucrainae elevantur. Lacus Synevir maximus est in montibus Carpaticis Ucrainae occidentalis. Maria et litora Ucrainae in meridie sunt Pontus Euxinus (Mare Nigrum) et Palus Maeotis (Mare Azov). Ucraina plus quam 63 milia fluminum rivorumque habet, quorum maxima sunt Borysthenes (Dneper), Tyras (Dnester), Danubius inferior, Pripiet, etc.

Multae urbes in Ucraina sunt, quarum Kiev, Charcov et Odessa, qui anno 2013 plus decies centena milia incolarum habent. Euro-regiones, ad quas nonnullae terrae Ucrainicae pertinent sunt Buga, Carpathia, Prut Superior et Danubius Inferior. Biodiversitas: Ucrainae permultae species animalium, fungrum, micoorganismorum, et plantarum sunt.

Animalia

Ucraina plerumque in duas regiones zoologicas dividitur, quarum una in oriente civitatis inventa, in confines Europae consistit, ubi sunt silvarum mixtarum species usitatae, atque in ea alia Ucrainae orientalis species steppas amantes vivent. In silvis lynxes, lupi, sus scrofae, martes et species similes usitate inveniuntur, praecipue in montibus Carpaticis, ubi mammalia multa praedatoria habitant e.g. ursi brunni. Circa lacus et flumina castores, lutrinae, mustelaeque Russicae habitant, dum Cuprinidae, Abramis brama, et Siluriformes sunt pisces saepissime inventi. Urainae in regionibus herbosis mediis et orientalibus permulta Rodentia e.g. Cricetinae et Marmotini habitant.

Fungi: Plus quam 6600 species fungorum in Ucraina inventae sunt, attamen hic numerus est imperfectus.

Terrae nomen

Ucrainae terra antiqua nomine Latino classico Sarmatia ac etiam ex parte Scythia occidentalis cognita erat, etiam Persice classico Paradraya antiqua nominata. Saeculis mediaevalibus Roxolania vel Halicia et ipso vulgo Rus' (Русь), ut designationes terrae Slavorum austro-orientalium (i.e. territoriorum Ucrainae, Rutheniae Albae et partis Russiae Europaeae recentis) introducta sunt. Sensu stricto saepe denotationes terrarum Ducatuum Kioviensis, Czernihoviensis et Volhyniae, i.e. territorii nunc ad Ucrainam pertinentis, cum terrae Rutheniae Albae in Lituaniam et ducatus Ruthenici partium aquilonis in Moscoviam includebantur.

Nomen Ucraina ipse ab anno 1187 primo commemorata est in Corpore chronicae Kioviensi ut appellatio territorii Ducatus Pereslav (qui cum Kioviensi et Czernihoviensi ad nucleum historicum civitatis Russicae mediaevalis pertinebat). Eodem nomine in annalibus Ruthenicis (Russicis) annis 1189, 1213, 1280 et 1282, Haliciam, Volhyniam occidentalem, Chelmiam et Podlachiam significans. In chronicis atque documentis publicis Polonicis et Lituanicis saeculorum quattuordecimi–septindecimi nomine Ucraina sensu latiore terrae Ruthenicae Haliciae, Volhyniae, Kioviae, Podoliae et Braczlaviae, sensu limito sane territorium ad fluxum medium Danapris indiactur. Eadem significatio huius nominis etiam a medio saeculi septindecimi, post creationem civitatis Cosacicae Exercitus Zaporov conservabatur.

Postquam illa ad regnum Russicum Moscoviensem, dein Imperium Russicum adiuncta fuit, appellatio Ucraina connecta est cum regione prope Danaprim, nominationem Russia Minor vel R. Parva (cf. Russia Magna vel Maior), etiam ut denotatio terrarum prope Charkov erat in usu. In Lexico Universali I. Hofmanni, anno 1698 edito, Ucraina descripta est ut provincia Poloniae ("Vocatur aliter Volhinia inferior seu Palatinatus Kioviensis, ab eius urbe primaria Kiovia & Braczlaviensis") et Moscoviae. Dimidio secundo saeculi undevicesimi et initio saeculi vicesimi nomen Ucraina significationem amplificavit ut nomen terrae suae, quae olim Ruthenia vocabatur, nomen ipse gentile Russi seu Rutheni (русини - rusyny) gradatim a nomine Ucraini (українці, tr. ukrajinci) substitutum est. Anno 1917 ibi civitas prima declarata est se 'Ucrainicam' officiale vocans (Res Publica Popularis Ucrainica).

Etymologia nominis Ucraina non clara est. Opinione divulgata, significatio historica huius nominis est 'limes', 'margo', seu 'fines extremi' (cf. Russicum окраина - okraina cum hac notione). E.g. secundum explanationem Lexici Universalis Hofmanni, Ucraina Poloniae "sic dicitur tanquam posita in limite Moscoviae et Tartariae minoris", Ucraina Moscoviae est "sic dicta quasi limes, quia posita est in limite Tartariae minoris seu Precopensis". Maioritas eruditorum Ucrainorum nostri temporis opinionem eam tamen negant.

Historia

Homines primitivi in terra Ucrainae circa 900–800 milia annorum retrorsum habitabant, cum homines speciei Homo sapiens circa 40–35 milia annorum retro formati sunt. Inter culturis archaeologicis, quae in Ucraina inventae sunt, Trypilliensis (4000—2100 a.Chr.n.), Jamna (2800—2300 a.Chr.n.) et Srubna (1700–1300 a.Chr.n.) notabiles sunt.

Cum iam in antiquitate in territorio Ucrainae hodiernae regna Scytharum, Sarmatarum, Gothorum atque gentium aliarum exsistebat, initium verum civitatis et culturae Ucrainicae Russia Kioviensis saeculorum noni–tredecimi putatur, e cuius successoribus Regnum Russiae fuit, quod saeculis tredecimo–quattuordecimo in terris Ucrainae occidentalis exsistebat. Postea terrae Ucrainicae in Regnum Polonicum et Magnum Ducatum Lituaniae inclusae sunt, qui saeculo sedecimo regnum foederale unitum formaverunt.

Formatio nationis Ucrainicae hodiernae connecta est cum bello, annis 1648–1657 contra regnum Poloniae et Lituaniae a Bohdan Chmielnic ducto. Belli ellius causa, civitas Cosacorum Zaporov in Ucraina formata est, dein inter Poloniam et Russiam divisa. In Imperio Russico terrae Cosacorum Ucrainicum ad dimidium secundum saeculi duodevicesimi autonomiam certam habebant. Tum post divisiones regni Polonico-Lituanici, terrae Ucrainae occidentalis ad Imperium Austriacum inclusae sunt, sed Ucraina media et orientalis vero pars Russiae erat.

Annis 1917–1918 cum res novas Russicas, nonnullae res publicae Ucrainicae creatae sunt: Res Publica Popularis Ucrainica, Civitas Ucrainica, Res Publica Popularis Ucrainica Occidentalis, etc. Anno 1917 declarata et anno 1919 de facto firmata est Res Publica Sovietica Socialistica Ucrainica, quae partem maiorem terrarum Ucrainae inclusit et anno 1922 pars Unionis Sovieticae facta est. Tempore Belli Orbis Terrarum Secundi, Ucraina occidentalis pars RSS Ucrainicae facta est et Crimaea ad eam anno 1954 adiuncta est. Unione Sovietica dissoluta, Ucraina anno 1991 res publica sui iuris facta est.

Institutio publica

Ucraina est res publica democratica, cuius constitutio hodierna anno 1996 accepta est. Potestas executiva in Ucraina a Praeside et Grapheo Ministrorum repraesentata est. Institutum legum latoris reipublicae est parlamentum, Concilium Publicum Ucrainae (Верховна Рада України - Verchovna Rada Ukrajiny) vocatur.

Divisio administrativa

Ucraina rem publicam autonomam unam (Crimaeam) et 24 regiones (область, - oblast’) comprehendit. Praeterea Kiev et Sebastopolis statum specialem urbium dignitatis nationalis habent.

Demographia

Census populationis anno 2001 perfectus, 48.457 milia incolarum in Ucraina notavit. Anno 2013 tamen aestimantur 45.495.252 hominum Ucrainam incolere (quid est locus 30 in mundo). E censu anni 2001, 32,5 milia (67,2 %) incolarum Ucrainae in urbibus habitant et numerus feminarum (53,7 %) maior est quam numerus virorum (46,3 %).

Gentes

Secundum censum anni 2001, Ucrainae maioritas civium (77,8 %) gente Ucraini sunt, gentes minores autem sunt etiam Russi (17,3 %), Rutheni Albi (0,6 %), Moldaviani (0,5 %), Tatari Crimenses (0,5 %), Bulgari (0,4 %), Hungari (0,3 %), Dacoromani (0,3 %), Poloni (0,3 %), Iudaei (0,2 %), Armeni (0,2 %), Graeci (0,2 %) et Tatari (0,2 %).[20]

Linguae

Constitutio Ucrainae linguam Ucrainicam ut linguam publicam civitatis statuit. Possibilitas usus liberi et protectio linguae Russicae et aliarum linguarum gentium minorium in Constitutione Ucrainica etiam declaratae sunt. Secundum censum anni 2001, lingua Ucrainica est natalis pro 67,5% incolarum, Russica vero pro 29,6 % populationis Ucrainae. Illic circa 53% civium Ucrainae Ucrainice et 45% Russice inter se communicant. Lingua Ucrainica in occidente, medio et oriente septentrionali Ucrainae praevalet, Russica tamen in oriente meridiano et meridie (e.g. in Crimaea) huius terrae dominatur.

Religio

Ucraina est terra publice saecularis, ubi constitutio libertatem sentiendi declarat. Religio praevalens in Ucraina est Christiana Orthodoxa, hodie in hanc terra divisa inter ecclesias tres, quae sunt Ecclesia Orthodoxa Ucrainica Patriarchatus Moscuensis, Ecclesia Orthodoxa Ucrainica Patriarchatus Kioviensis et Ecclesia Orthodoxa Autocephalis Ucrainica. Locum secundum numero secutorum suorum Ecclesia Graeco-Catholica Ucrainae tenet. Circa decies centena milia hominum (2,19% populationis) in Ucraina sunt Catholici ut plurimum Poloni et Hungari gente. Praeterea, circiter 500 milia Musulmanorum in Ucraina colunt, quarum fere 250 milia sunt Tatari Crimenses.

Cultura

Cultura Ucrainae origine cum cultura Ruthenica mediaevali connecta est, ubi saeculo decimo sumptio religionis Christianae accidit, quae magni valoris in evolutione culturali fuit. Quia terrae Ucrainae in regna alia includebatur, homines nobiles Ucraini a saeculo sedecimo culturam Polonicam, a saeculo duodevicesimo vero Russicam large acceperunt. Idcirco basis culturae Ucrainicae propriae traditionalis cultura populi rustici i.e. agricolarum, cosacorum, fabrorum facta est.

E hominibus Ucrainicis in cultura emeritis, sunt e.g. philosophus, scriptor et musicus Gregorius Skovoroda, poeta dramaticus Ioannes Kotljarevs'kyj, scriptor Nicolaus Gogol, poeta et pictor Tarasius Ševčenko, historicus et scriptor Nicolaus Kostomarov, philologus et philosophus Alexander Potebnja, pictor Elias Repin, scriptores Ioannes Franko et Michael Kocjubyns'kyj, poetria Lesja Ukrajinka, rerum naturae investigator et philosophus Vladimirus Vernadskij, athletes Ioannes Poddubnyj, paedagogi ac scriptores Antonius Makarenko et Basilius Suchomlyns'kyj, eruditi ac inventores Georgius Kondratjuk et Sergius Korolëv, moderatores cinematographici Alexander Dovženko, Alexander Ptuško et Sergius Bondarčuk, cantores Ioannes Kozlovs'kyj et Demetrius Hnatjuk atque multi alii.

Sed idcirco Ucraina olim parte sua maxima ad Imperium Russicum et dein ad Unionem Sovieticam pertinebat, Ucraini noti nonnumquam ad Russiam migrantes et opera sua Russice creantes – ut e.g. Nicolaus Gogol, saepe inter hominibus claris 'Russicis' seu 'Sovieticis' numerantur.

Oeconomia

Ucraina est terra agraria et industrialis. Nonnullas species cibariorum etiam exportat. Industria Ucrainica repraesentata est a constructione machinarum, metallurgia, naphto-chemia, etc. Moneta Ucrainae est hryvnia.

Abstract

Ukraine (Ukrainian: Україна, - Ukrajina) is a major country in Eastern Europe. Russia is to the north-east of Ukraine, Belarus is to the northwest, Poland and Slovakia are to the west, Hungary, Romania, Moldova and self-proclaimed Transnistria are to the southwest, and the Black Sea is to the southeast. Ukraine is a republic. The capital of Ukraine is Kiev (Ukrainian: Київ). It was a part of the Soviet Union from 1922 until 1991.

Ligaturae / Links

Referentia

Partim transfertum per licentiam GNU e Vicipaedia Latina: Ucraina, sed Latinitate mala deinde ad classicam correcta.