Mesopotamia (Babylonia)

From WWTrade
Revision as of 00:29, 7 October 2013 by Fred Bauder (talk | contribs) (Created page with "- '''''Articulus provisorius in elaboratione''''' - '''Mesopotamia ''(Babylonia)''':'' eae regionis nomina antiqua classica sunt ''Mesopotamia'' vel ''Babylonia'', poste...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to: navigation, search

- Articulus provisorius in elaboratione -

Mesopotamia (Babylonia): eae regionis nomina antiqua classica sunt Mesopotamia vel Babylonia, postea Arabice: عراق, - ˁIrāq, Neolatine recente: "Irācum" seu "Iraquia"), rite Respublica Iraq (Arabice: جمهورية العراق - Jumhūrīyat Al-Irāq, lingua Carduchea كؤماری عێراق - Komara Îraqê).

Mesopotamia antiqua

In memoria antiquitatis et partim mediaevali, terra quod nunc Iraq comprehendit in Europa nomine Graeco Mesopotamia appellata est, i.e. "terra inter flumina". Duo flumina maiora Mesopotamiam mediam transeunt, i.e. Euphrates et Tigris a boreo-occidente ad austro-orientem defluentia. Haec flumina civitatis terram arabilem adhibent, quae discrepat a terris aridis cirumiacentibus ("steppae" vocatis) et semi-desertis sterilibus quae Asiam occidentalem plerumque obtegunt. Mesopotamia civilisationes magnas continuas post millennium sextum a.C.n. protulit vel accepit. Regio inter Tigridem et Euphraten civilisationis incunabula et locus originalis scripturae et rotae cognoscitur.

Per suam historiam longissimam, Mesopotamia vicissim est media imperiis Akkadianum, Assyriacum, Babylonicum, Achaemenidarum, Parthianum, Sassanidarum et Abbasidum, ac etiam pars imperiorum Hellenici, Romani, Rashiduni, Umayyadi, Mongolici, Safavidi, Afsharidi, Ottomani et Britannici.

Geographia: flumina magna

  • Euphrates (Arabice: الفرات Al-Furāt, Armenice: Եփրատ Yeṗrat, Curdice Firad, Turcice Fırat) est flumen maximum in Mesopotamia.
  • Tigris (Persice: Tigr, Arabice: دجلة,- Didschla, Turcice/Curdice: Dicle, Aramaice: ܕܩܠܬ, Hebraice: חידקל) est cum Euphrate flumen maior in Mesopotamia, Turcia, Syria et Iraq.

Multi populi antiqui et praeclari ad ripas Euphratis et Tigridis vixerunt et imperia potentia condiderunt: Sumerii, Babylonii, Assyrii, etc. In fontibus litterariis Latinis, Mesopotamiae habitantes plerumque "Babylonii" vocantur.

Iraq recentior

Iraq est nunc civitas sui iuris in Asia occidentali, quae planitiem Mesopotamiae et Zagros Montium boreo-occidentem finem, partem orientalem Deserti Syriaci, atque Deserti Arabici partem borealem comprehendit. Civitates conterminae sunt Syria ad boreo-occidentem, Nabataea prisca vel Ammonitida classica (nunc Jordan) ad occidentem, Anatolia (Turcia recens) ad septentrionem, Persia (nunc Iran) ad orientem, etiam Chaldaea prisca vel Characene antiqua (nunc Kuwait) et Arabia classica (nunc Saudiana) ad meridiem.

Civitatis litoris pars angusta et 58 km longa est, in Sinu Persico septentrionali. Civitatis caput recens (Bagdad) in parte media invenitur. Regio Curdica autonoma civitatis in parte boreali inclusa est, atque eius caput est urbs Arbela, sed populus Curdicus praeponere Kirkuk capiti regionis fertur.

Regnum Iraq recens anno 1932 ibi conditum est. Post incursum anni 2003, Iraq in dicionem militarem a consociatione multinationali copiarum, praecipue copiarum Civitatum Foederatarum et Regni Britannici redactum est. Summa rerum ad gubernationem Iraci ad tempus mense Iuni 2004 translata est. Constitutione nova publico referendo sancta, gubernatio nova in Iraq electa est. Mense Septembre 2010, circa 52 000 copiae Civitatum Foederatarum in civitate manent. Civitatum Foederatarum revocatio tota copiarum ex Iraq ante 31 Decembris 2011 mandata est.

Summary

Iraq is an Arabic country in southwestern Asia. Iraq borders with Saudi Arabia and Kuwait to the south, Turkey to the north, Syria to the north-west, Jordan to the west, and Iran to the east. The capital of Iraq is Baghdad.

This region between the Euphrates and Tigris rivers is often referred to as the cradle of civilization and the birthplace of writing. Iraq has been known by the ancient Greek name Mesopotamia which means 'Land between the rivers', and has been home to continuous successive civilizations since the 6th millennium BC. Iraq was part of several empires, some were Safavid, and Afsharid. Most Iraqis are Shia by religion.

Ligaturae / Links

Reference

Articulus provisorius et valde fragmentarius, per licentia GNU plerumque e Vicipaedia Latina excerptum, sed Latinitate partim correcta et classica ameliorata.